- ABRA
- ABRAGraec. Α῎βρα, ancilla, seu famula honoratior, Gall. Fille de Chambre; cususmodi ditiores ad honesra servitia seu ministeria domi suae alunt. Gloss. Graec. MSS. Reg. Α῎βρα ἡ ???ἰκότριψ ος παρὶ χεῖρα θεράπαςνα, Abradomestica et circa manum famula. Cbronic. Casauriense, l. 3. Dum puella cum lenone dulicibus alloquiis frueretur, Abra involvebat circa calcaria longam camisiam, quâ erat indutus, Vita s. Gudilae virgin. c. 2. Praeeunte eius Abrâ, cum laterna pr aevii luminis, In libro inprimis Iuditbae crebro occurrit; Unde apud Anshelmum, ubi de Iuditha: Cum horrendum Assyriorum Principem, qui innuneris manipulorum milibus, equitatu et peditatu gloriantibus, orbem trementem terruit, ab irâ comitante circumvenire molirerur: pro ab ira, unâ voce Abrâ legi iubet Gronovius Observat. in Eccles. c. 8. Domnizo de Vita Matbild. l. 1. c. 2.Reoniam claram, sumptam simul eius et AbramAlta Canossa tenet.Vide quoque infra in DulA. Sed et pro concubina vocem sumi, legitur apud Hesych. Α῎βρα, δούλη, παλλακί. Α῎βραι, ῃέαι δοῦλαι, Abra, ancilla, pellex. Abrae, iuvenculae ancille. Unde Vetus Paenitentiale MS. Quiuxores babent, contineant se abris 40. dies ante Pascba et Natale Domini et omni Domninicâ, apud Car. du Fresne Glossar, Nempe facilior in talibus, utpote semper ad ministeria domestica praesentibus, dominorum lapsus; veteri praesertim aevô, quô itta in ancillis commissa Leges non vindicabant. Cum libidinem in ministars cauponae, potantibus ministrantes, commissam, nec ipse Constantinus M. licet iam Christianus, vindicandam censeverit, l. 29. Cod. de Adult. Quemadmodum et alienae ancillae illudere, utut non omnino impunitum, extra tamen legis Iuliae periculum erat, l. 6. princ. D. eod. Vide Brislon. ad ad L. Iul de Adult. p. 203--207. etc. Pfannerum Theol. Gentil. c. 11. §. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.